monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 17
Hieronymus, Ecclesiasticus, 16 <<<     >>> 18

Caput 17 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum csg7.175 quae sunt super terram
4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
12 et mandavit illis unicuique de proximo
13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15 et pars Dei Israhel facta est manifesta
16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam csg7.176 hominis quasi pupillam conservabit
19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
22 precare ante faciem et minue offendiculum
23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miseracsg75.547tionibus illius
28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis



Hieronymus, Ecclesiasticus, 16 <<<     >>> 18
monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik